Liber Exodus*

Caput 9: Versus 8

Tollite plenas,etc.AUG., quaest. 31.Alia littera:Sumite plenas manus vobis favillae de fornace, et asperget Moyses,etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in coelum: tanquam Aaronqui datus erat ad populumterram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quae ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil.RAB.Sextum praeceptum:Non occides;sexta plaga, pustulae in corpore, vesicae bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillae fornacis. Ardent enim homicidae ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.
(* Traductions européennes)